Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.2.6 Cic. Fam. 5.2.9 (English) >>Cic. Fam. 5.2.10

5.2.8 hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in senatu K. Ianuariis sic cum eo de re p. disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum. A. d. tertium non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?

5.2.9 haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem. et, si intellegis non me 'dicto' Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima iniuria remissio animi ac dis solutio. nullast a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.2.6 Cic. Fam. 5.2.9 (English) >>Cic. Fam. 5.2.10

Powered by PhiloLogic